Latín / Griego, pregunta formulada por sergioacnl, hace 1 año

Podríais traducirme este texto del latín al español porfavor !
in eā est ātrium, ubi est impluvium plēnum aquae; peristŷlum cum parvō hortō, in quō multae rosae multaque līlia sunt. Cornēlius in eā vīllā nōn sōlus, sed cum paucīs servīs habitat; ūnum habet fīlium, Sextum, cuius māter est Fabia, fēmina Rōmāna pulchra et bona. Sextus quoque et Fabia in vīllā cum Cornēliō habitant.
Cornēlius in vīllā dormit cum Fabiā in cubiculō suō. Prope eōs in cubiculō parvō dormit Sextus. Servī, quī paucī sunt, in ūnō cubiculō dormiunt, quia fessī sunt. Geta quoque, ōstiārius Cornēliī, fessus est. Is sedet prope ōstium, sed oculī eius clauduntur. Geta ab ōstiō discēdit, sed ōstium nōn claudit! Is ad cubiculum, ubi cēterī servī dormiunt, it. Iam Geta quoque cum familiā Cornēliī dormit. Equus autem, quī prope vīllam est, nōn dormit. Per ōstium vīllae, apud quod iam nūllus est servus, ātrium et impluvium videt aquae plēnum. Equus per ōstium in vīllam Cornēliī intrat et ad impluvium it! In ātriō autem hortum videt, quī in peristŷlō est: in hortō sunt multae et magnae rosae. Equus per ātrium et peristŷlum ambulat et in hortum intrat, ubi rosās carpit, quae eum dēlectant. Geta autem equum, quī in vīllā ambulat, audit et exit ē cubiculō, ubi cēterī servī, quī nōn audiunt equum, dormiunt. Geta a cēterīs servīs discēdit, intrat in ātrium, sed nūllum equum videt. Servus īrātus est, quia equum audit, sed nōn videt. “Ubi est equus?” Geta sē interrogat. Sed ecce equus hinnit: “Hihihī!” Servus Cornēliī, quī iam audit eum, baculum ex mēnsā, quae est in ātriō, sūmit et ad hortum it. “Heu!”, dīcit, “Quid agit equus? Rosās carpit, ambulat in līliīs! Discēde ab hortō, improbe eque!” Servus, quī baculum ante sē tenet, ad equum it; equus servum īrātum et eius baculum timet; ex hortō per peristŷlum in ātrium intrat; post eum venit Geta: sed ecce! In ātriō est Iūlius, quī cum baculō improbum servum, quī intrat, exspectat.

Respuestas a la pregunta

Contestado por ANDRESARNEDO
0

Respuesta:

en tales casos, el tribunal, donde compró lleno de agua; PERISTYLUS con un pequeño jardín lleno de rosas y muchos lirios son muchos. Cornelius no solo está en la misma casa de campo, sino que vive con algunos otros esclavos; Éste tiene un hijo sexto, cuya madre es Fabián, una romana justa y buena. Y el sexto, y Fabián en el país con los Cornelii, que moran.

Explicación:

Otras preguntas