Latín / Griego, pregunta formulada por uxiamm0490, hace 2 meses

Aeneas dux, natus Troiae, pro patria bello Troiano fortiter in acie pugnavit. Ex eo bello incolumis evasit, sed Graeci Troiam ceperunt atque Aeneas ex ea urbe cum patre filioque aufugit. Primum Troiā in Traciam navibus venit. Deinde ventus naves eius e Tracia in Cretam impulit, sed mox ea insula excessit, quia ibi saeviebat gravis pestilentia.
Aeneas vento secundo e Creta in Siciliam cum sociis pervenit. Ibi rex amicus hospitium benignum eis praebuit. At Iuno dea, Troianis infesta, Aeneam ab Italia arcebat tempestatemque movit saevissimam, quae Aeneam eiusque socios ab Italiae oris in Africae litora reiecit. Ita Aeneas ex insula Sicilia Carthaginem ad reginam Didonem invitus advenit. Carthagine non diu mansit, nam deorum iussu Carthagine, ubi regina Dido eum benigne acceperat, mox excessit, atque in Siciliam rursus pervenit. Ex ea insula ad Italiam navigavit. Tandem vento secundo in Italiam pervenit, ubi urbem in Latio, haud procul a Tiberis ripis, condidit. Postea in proelio apud Numicum flumen pugnans cecidit. Por

Respuestas a la pregunta

Contestado por m94941709
0

Respuesta:

Aeneas magno lapide vulneratus est, quod Diomedem iaciebat, sed vitam suam salvare poterat; Apollo Diomedem vicit.

Explicación:

Otras preguntas